monumenta.ch > Plinius > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 75
{XXI} eius vero, quae feminam enixa sit, ad vitia tantum in facie sananda praevalet. pulmonum quoque incommoda lacte mulieris sanantur; cui si admisceatur inpubis pueri urina et mel Atticum, omnia coclearium singulorum mensura, vermes quoque aurium eici invenio. eius, quae marem pepererit, lacte gustato canes rabiosos negant fieri.